« Omnibus et singulis has litteras visuris, lecturis vel audituris. Gilbertus Dethik Garter, miles 
principalis, rex armorum, salutem in Domino sempiternam. Quum non novum sit, sed diu et antiquitus 
usitatum quod Reges et Herauldi armorum summam et maximam curam praecipue haberent validissimorum 
et nobilium virorum praeclara acta et gesta in eorum libris sive registris inscribere et adnotare adeo 
ut per eorum exempla alii magis conentur eorum vitam in validissimorum armorum actibus operibusque 
clarissimis exercere, quibus assequantur et impetrent famam antiquae nobilitatis; nam virtus laudata majore 
laudis studio ardet et incenditur. Et ideo ego praedictus Garter, rex armorum, ut supra, non solum 
ex divulgata fama, verum etiam ex meo ceterorumque nobilium testimonio, sum veraciter instructus et 
informatus quod nobilis vir Dinestius Compagni ex perantiqua et praeclara prosapia ortus, gerens arma 
et insignia nobilitatis, cujus pater fuit nobilis et egregius vir D. Bartholomaeus Compagni, qui ob quanto 
plurima ejus servitia famosissimo et illustrissimo Principi Henrico Octavo, dudum Angliae, Franciae et 
Hiberniae regi, diversimode impensa, hoc additamento, sive additione armorum sibi et posteritati suae 
ex dono et ordinatione dicti et serenissimi Principis digne et, luculenter gavisus et assequutus est . . . . 
Rosa rubea in clypeo aureo cum benda nigra, prout latius in scuto hic in margine depicto apparet. Quae 
quidem arma una cum additamento praedicto in meis libris sive registris sic inserta et concessa reperio. 
Unde instanter rogatus et requisitus fui a praedicto D. Dinestio, filio dicti domini Bartholomaei, ut supra, 
ut has litteras testimoniales sibi loco et tempore validas conficerem et exponerem. Inquorum omnium 
et singulorum robur et testimonium sigillum meum ad arma una cum sigillo officii mei, regis armorum, 
praesentibus apposui ac manu mea propria subscripsi, vos et unumquemque vestrum orans, et obsecrans 
ut praesentibus fidem adhibeatis prout res ipsa verissima ac certissima est, et ipsum dominum Dinestium 
charum penes vos habeatis et teneatis tam in gerendis armis, quam in ceteris beneficiis, si quae fuerint tam 
digno viro pertinentia, sive spectantia et perlinent, prout ipse ex parte sua benemeritus est. Datum Londini 
anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo secundo, anno regni illustrissimae et serenissimae 
dominae Elizabeth, Dei gratia, Angliae, Franciae et Hiberniae Reginae, fidei defensore etc. Quarto die vero 
decimo mensis augusti per me Garter principalem regem armorum ». 
    La copia dell'originale fu autenticata da Alessandro Marzio Medici arcivescovo di Firenze. Daremo 
pure questo documento : 
    « In nomine Domini amen. Nos Alexander Martius Medicis Dei sanctaeque Sedis Apostolicae gratia Archiepiscopus 
florentinus Universis praesentes inspecturis salutem in Domino.
    Fidem facimus et attestamur qualiter hodie in nostris manibus habuimus, vidimus et diligenter inspeximus 
originale supra scripti privilegii cum appositione duoruin sigillorum cum armis in cera viridi 
impressis serenissimi et inclyti regis Angliae extantium in capsulis ligneis, Nosque ad requisitionem et 
instantiam illustrissimi et admodum reverendi domini Joannis de Compagnis nob. clerici fiorentini, ut 
dixit, requisiti a D. Barihotomaco Dini, pariter de Compagnis nob. fiorentini, per cancellarium nostrum 
junctum cumdem privilegiuni et ipsius transumptum exemplari mandavimus et transumi et in pubblicam 
transumpti formam redigi cum armis, insignibus ac picturis et in omnibus et per omnia, prout in dicto 
originali privilegio existunt. Decernentes et volentes quod huic praesenti pubblico transumpto, sive exemplo 
plena deinde fides adhibeatur ubilibet et in omnibus locis et singulis, quibus fuerit opportunum, ipsumque 
trunsumptum fidem faciat et illi stetur, ac si dicti privilegii ut supra registrati et inserti originale 
praedictum exibitum esset seu appareret. Quibus omnibus et singulis auctoritatem nostram ordinariam 
pariter et decretum interponimus et ad ampliorem praemissorum evidentiam praesentes manu nostra 
firmatas fieri et per cancellarium nostrum subscribi et sigillo nostro, quo in talibus utimur, jussimus et 
fecimus impressione muniri. Datuni et actum Florentiae in nostro archiepiscopali palatio, anno lncarnationis 
Domini millesimo sexcentesimo decimoseptimo, indictione prima, die vero decimaquinta mensis 
januarii, pontificatus sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri Pauli divina providentia Papae V, anno 
XIII, et serenissimi Cosmae II Magni Etruriae Ducis feliciter dominantis. 
    Alexander Martius Medicis archiep. florentinus. 
                                                    Josephus Barnius Cancellarius