[Note: the following is based on the text version of Noble, Mark, A History of the College of Arms, London, 1804, Appendix A. (Google Books). I corrected typographical errors due to the OCR system misrecognition, but there may still exist such errors. Please consult printed version for academic purpose. I also referred Squibb 1985 and inserted some comments in the text.
English translation of the text is available in Squibb 1985 and Fox-Davies, Arthur Charles, The Right to Bear Arms, London: E. Stock, 1900, pp.95 ff. (Internet Archive).
Now available online: Rymer's Fœdera, vol.12, pp.215 ff. (Google Books)  S. U.]

LITERÆ DE INCORPORATIONE HERALDORUM.

            Rex, omnibus ad quos, &c. salutem. [Squibb gives full text of salutation. S.U.]
      SCIATIS quod nos, de gratia nostra speciali , ac ex certa scientia & mero motu
nostris, necnon certis considerationibus nos specialiter moventibus, concessimus pro
nobis & hæredibus nostris, quantum in nobis est, dilectis nobis, Johanni Writhe, alias
dicto Garter regi armorum Anglicorum, Thomaæ Holmæ, alias dicto Clarensu regi
armorum partium Australium, Johanni More, alias dicto Norrey regi armorum par-
tium Borialium, Richardo Champney, alias dicto Gloucestre regi armorum partium
Walliæ, & omnibus aliis heraldis, prosecutoribus, sive parsevandis armorum, quod
ipsi & successores sui, scilicet, le Garter rex armorum Anglicorum, rex armorum partium
Australium, rex armorum Borialium, rex armorum partium Walliæ, ac omnes
alii heraldi, prosecutores, sive pursevandi armorum, qui pro tempore fuerint, imper-
petuum sint unum corpus corporatim in re, & nomine, habeantque succcssionem
perpetuam, necnon quoddam sigillum commune pro negotiis & aliis agendis eorumdem
habere & excercere valeant imperpetuum, ac quod ipsi & successores sui per nomina le
Garter regis armorum Anglicorum, regis armorum partium Australium, regis armo-
rum partium Borialium, regis armorum Walliæ, & aliorum heraldorum, prosecutorum,
sive pursevandorum armorum, imperpetuum nuncupentur.
      Et quod ipsi & eorum successores per eadem nomina sint personæ habiles & ca-
paces in lege, ac nomen illud habeant & gerant imperpetuum.
      Et quod iidem Garter rex armorum Anglicorum, rex armorum partium australium,
rex armorum Borialium, rex armorum partium Walliæ, ac alii heraldi, prosecutores, sive
pursevandi armorum, & successores sui, per hujusmodi nomen, terras, tenementa, hære-
ditamenta, & possessiones, ac bona & catalla quæcumque perquirere & habere possint.
      Ac pro terris, tenementis, redditibus, & possessionibus, juribus, rebus, bonis, &
catallis quibuscumque; in quibuscumque actionibus, causis, demandis, querelis, & pla-
citis, tam realibus & personalibus quam mixtis, cujuscumque generis fuerint vel naturæ,
in quibuscumque curiis, eorum quibuscumque justiciariis aut judicibus, spiritualibus vel
secularibus, placitare & implacitari, ac respondere & responderi valeant imperpetuum,
prout & in eodem modo quo cæteri liegiæ nostræ[Squibb omits this word. S. U.] personæ habiles & capaces in lege
placitare & implacitari, respondere & responderi poterunt & consueverunt.
      Quodque prædicti Garter rex armorum Anglicorum, rex armorum partium Austra-
lium, rex armorum partium Borialium, rex armorum Walliæ, & alii heraldi, prosecu-
tores, sive pursevandi armorum, & eorum succcssores, & eorum libitum invicem
commorentur, ac ad dies, loca, & tempora congrua & oportuna, quotiens & quando eis
placuerit, ad tractandum, communicandum, & concordandum inter se ipsos, & una cum
aliis, pro consilio & avisamento, pro bono statu, eruditione, & regimine, facultatis suæ
prædictæ convenire possint.
      Et, ut ipsi quendam locum sive mansionem congruum in ea parte habeant, de
gratia nostra speciali & ex mero motu, [The following passage concering the grant of Coldharbour is taken from Squibb;
Noble lacks this part. S.U.]
nostro dedimus et concessimus
eisdem, Garter Regi Armorum Anglicorum, Regi Armorum Partium
Australium, Regi Armorum Partium Borialium, Regi Armorum Walliae, et
aliis Heraldis, Prosecutoribus sive Pursevandis Armorum, unum Mesuagium
cum Pertinentis in Londonia in Parochia Omnium Sanctorum Parva vocatum
Coldhearber.
      Dedimus & concessimus[This is Noble's and should be struck. S.U.]
      Habendum et Tenendum Mesuagium illud cum Pertinentiis [Here ends Squibb
and begins Noble again. S.U.]
eisdem Garter regis[sic. S.U.] armorum Anglicorum, regi armorum
partium Australium, regi armorum partium Borialium, regi armorum Walliæ, & heral-
dis, prosecutoribus, sive persevandis armorum, & successoribus suis, ad usum duodecim
principalium & proborum eorundem pro tempore existentium imperpetuum, absque
compoto seu aliquo alio inde nobis vel hæredibus nostris reddendo vel faciendo.
      Et ulterius, de uberiori gratia nostra concessimus & licentiam dedimus, pro nobis
& hæredibus nostris prædictis, quantum in nobis est, præfatis, Garter regi armorum
Anglicorum, regi armorum Australium, regi armorum partium Borialium, regi armorum
Walliæ, & aliis heraldis, prosecutoribus, sive pursevandis armorum, & successori-
bus suis, quod ipsi terras, tenementa, redditus, & possessiones, quæ de nobis non
tenentur in capite, ad valorem viginti librarum per annum, ultra reprisas, & ultra mes-
suagium prædictum, cum pertinentiis, a quibuscumque personis secularibus vel regulari-
bus adquirere possint.
      Habenda & tenenda eis & successoribus suis imperpetuum, ad intentionem inve-
niendi unum capellanum idoneum ad celebrandum singulis diebus, in messuagio præ-
dicto, vel extra, ad libitum regum armorum prædictorum, pro salubri statu nostro &
Annæ consortis nostræ, & Edwardi principis Walliæ, primogeniti nostri, dum vixeri-
mus: & pro animabus nostris cum ab hac luce migraverimus, ac pro bono statu omnium
benefactorum regum armorum supra nominatorum dum vixerint, & pro animabus suis
cum ab hac luce migraverint, ac pro animabus omnium fidelium defunctorum, juxta dis-
cretiones & ordinationes prædictorum Garter regis armorum Anglicorum, regis armorum
partium Australium, regis armorum partium Borialium, regis armorum Walliæ, & aliorum
heraldorum, prosecutorum, sive pursevandorum armorum, & successorum suorum.
      Et hæc omnia absque impetitione, impedimento, perturbatione, aut gravamine
nostri vel hæredum nostrorum, justitiariorum, vicecomitum, escaetorum, coronatorum,
ballivorum, seu ministrorum nostrorum quorumque[Squibb says quorumcumque. S.U.].
      Et absque aliquibus aliis literis regiis[sic. S.U.] patentibus, seu aliquibus inquisitionibus super
aliquo brevi de ad quod dampnum, aut aliquo alio mandato regio in ea parte quovis-
modo prosequendo, habendo, faciendo, capiendo, seu retornando.
      Et absque fine seu feodo inde nobis vel hæredibus nostris, fiendo seu solvendo ;
statute de terris & tenementis ad manum mortuam non pronendis edito, aut eo quod
expressa mentio de vero valore annuo messuagii prædicti, aut cæterorum præmissorum,
sive eorum alicujus, vel de aliis donis sive concessionibus per nos aut aliquem progeni-
torum, sive prædecessorum nostrorum, regum Angliæ, præfatis, Johanni Writhe,
Thomæ Holme, Johanni More, & Richardo Champneys, aut eorum alicui, ante hæc
tempora factis in presentibus minime facta existit, aut aliquo statuto, actu, ordinatione,
sive restrictione in contrarium factis, editis, sive ordinatis, aut aliqua alia re, causa, vel
materia, quacumque, non obstante.
      In cujus, &c. [Squibb gives full text of attestation. S.U.]
      Teste rege, apud Westmonasterium, secundo die Martii.
      Per breve de private sigillo.
BAROWE[By Squibb. S.U.]
Rymer's Fœdera, vol. 12, p. 215.
                                                                                                                                        
back