Eneas, dei gratia episcopus Senensis, domino Johanni
Hinderbach, secretario regio et amantissimo fratri, salutem
plurimam dicit.
Querere multi solent, unde sit heraldorum nomen exortum,
quis heraldos primos instituit et quid officii genus hoc
hominum inter mortales habeat; que res mihi quoque aliquando
fuerunt dubie. sed cupienti plurima nosse, ut est humanum
ingenium, querentique certior fieri, apud Angliam, que olim
Britannia dicebatur, in sacrario nobilis edis sancti Pauli Lundoniensis
vetus historia in manus venit, ante annos sexcentos,
ut signatum erat, conscripta, que si vera est et mee potest et
aliorum satisfacere cupiditati. in ea quid invenerim, tibi scribere
decrevi, ut acri tuo judicio cum viro primario et doctissimo
domino Ulrico de monte solisa quid tenendum sit censeas
mihique rescribas. autor historie Thucididesb Grecus annotatus
erat, quem fama celebrem, clarum novimus; translatoris
nomen nullum inveni. constat tamen peritum fuisse, qui magnum
illum et facundissimum autorem Latine lingue non minorem
quam Grecus est, reddidit. non teneo verba historie, ut
erant contexta, sententie memini; in ea ad hunc fere tenorem
scriptum erat: heraldi sunt, qui apud majores nostros heroes
vocitabantur, quos majores hominibus, diis minores fuisse
tradunt. nam quem prisci rebus gestis insignem videbant,
gratum populis, virtute sublimem, in deorum cetum colligebant,
si modo miracula extabant, quibus eum supra naturam aliquid
operatum fuisse constaret. at si miraculi nihil erat, virtus
tamen admirabilis videbatur, hunc neque deum neque hominem
compellare fas putabant, sed medium inter utrumque sortiti
vocabulum heroem vocabant, quasi semideum. sic heroes introducti
a quibusdam corrupto vocabulo heraldi sunt appellati.
illos autem instituit primus omnium Dionysius,c qui etiam
primus armatus et cum exercitu invasit Indiam ac rudes illos
et agrestes homines, corticibus arborum et crudis ferarum
carnibus utentes, in urbes legit, boves aratro jungere, frumenta
serere, deos colere, nutrire comam, mitram ferre et unctiones
a Ulrich Sunnberger. — b Es ist klar, daß es sich hier um kein Werk des Thukydides handeln kann; es ist mir aber nicht gelungen, die Quelle des Eneas aufzufinden. — c Schon im 5. Jahrhundert v. Chr. findet sich die Sage vom Zuge des Dionysos nach dem Orient; vgl. B. Graef, De Bacchi expeditione Indica. Dissert. Berl. 1886.
docuit ungentorum. fuitque his dator vini sicut et Grecis, armavit eos armis martialibus et ad usum vite cultioris erexit. quibus compositis cum vellet abire atque alias lustrare regiones, fuerunt complures in ejus comitatu, qui jam senio confecti et assiduis attriti laboribus neque remanere sine rege neque sequi ducem volebant, recessurumque principem lacrimis et fletibus obsecrabant, ut sui misereret. ad quos Liber pater, ponite curas, inquit, commilitones fratresque mei, diu pugnastis, diu me secuti estis, ego alia ex aliis in fata vocor, vocis jam parata quies est et hic premia laboris vos manent. sistite hic et urbem hanc, terram, quam vestri mihi lacerti quesiverunt, possidete. ego vos hodie militie laboribus absolvo, veteranos milites esse volo heroasque vocari. munus vestrum erit reipublice consulere, fontes arguere, laudare probos, ceteris muneribus vacabitis: quocunque gentium terrarumque veneritis, victum vobis reges vestitumque dabunt, honoratiores apud omnes eritis. xenia vobis principes offerent suasque vestes condonabunt. stabit fides dicto vestro, mendatia horrebitis. proditores indicabitis, qui feminas male habent, hos infames asseverabitis. in omni terra libertas vobis esto securusque vobis transitus et incolatus. si quis vos vestrumque verbo factove angariaverit quempiam, gladio ferietur. ceterum ex amicis meis bacchosissimum Spartebam vobis regem Indisque constituo, qui vobis alimenta prebeat et annuas stipes, qui custodiat privilegia vestra et honoratos vos habeat ex grege vestro ad regni fastigium evocatus. vos illi consulite et posteris. cujus si genus defuerit, ex vobis vestrisque liberis reges Indorum sumite. atque sic adhortatus heroas Dionysius ex India duxit exercitum. Spartembas autem regnavit super Indos quinquaginta et duos annos Budamque filium successorem reliquit, qui cum regnasset annos viginti, instituto filio Cradena vitam finivit. ac post eum per duodecim generationes heroum soboles usque ad Herculem regnavit in India. Hercules autem, cum domitis terrarum monstris ac sevitia tyrannorum deleta penetrasset Indiam, regnum heroum in se recepit. privilegia tamen his non ademit, sed auxit eorum numerum conscriptis inter eos, qui secum ab Hispania et Mauritania militaverant et contra Gerionem triplicis anime et Anteum, terre filium, arma tulerant, longis itineribus et senecta etate defunctis. sed cum venisset ad mortem multosque filios haberet, multis enim mulieribus matrimonio junctus fuit, unicam autem filiam sustulisset, Pandeam nomine, huic regnum commisit. et ut ostenderet, heroas quanti faceret pre ceteris liberis, unum ex numero heroum, nomine Jobarem, virum filie dedit, qui regem gereret quingentosque huic elephantes, quatuor milia equitum et centum triginta milia peditum constituit, quibus regnum tueretur. ex hoc natus est Polimbrotas, a quo dicta est urbs maxima Polimbrota, cujus posteritas usque ad Alexandrum magnum per centum et triginta octo reges Indiam gubernavit. ex quibus ortus est Portus, cujus virtutem miratus est Alexander atque adeo dilexit, ut victor victo regnum dignitatemque restituerit. tum quoque Alexander ex suis militibus heroas legit senes quingentos, longa et laboriosa nimis militia contritos, quos Porro commendavit, quibus singulis annis in singula capita viginti argenti talenta daret, adjecitque privilegiis heroum, ut auro et purpureis coccineisque vestibus et paludamento uti possent, quin et arma regia et insigne deferre quovis gentium terrarumque loco fuerint. si quis hos manu pulsasset aut verbo lesisset, eum capitis reum esse bonaque sua fisco deberi. sic Thucidides, ut ille refert, qui transtulit, qui similia Herodotum et Didimum et Magastenem et Xenophontem sentire contendit additque demum ex persona sua autor ignotus. habemus igitur heraldorum nomen idem significare, quod apud veteres heroum significabat, Dionysiumque primum hoc genus hominum apud Indos instituisse. officium eorum esse, ut regibus assistant, ut consulant rei publice, ut virtutes extollant, vitia fulminent. nec aliud sunt quam milites veterani, qui post multa egregia facinora multaque bella mirifice confecta et amplissimos triumphos, exhausti viribus fessique senio a labore militari remittuntur et in curiam consulturi accersuntur. traditum quoque apud majores est, hujusmodi homines semper honoratos fuisse ac tum Saulis, tum Davidis, Salomonis, tum ceterorum regum Hebreorum latera constipasse, quin et inter Machabeos hec dignitas locum obtinuit. legimus et Julium Cesarem, cum victo Pompejo in Egyptum perrexisset, hoc nomine et hoc honore plerosque suos commilitones donavisse, qui secum et in Gallia et in Britannia et in Germania et in Grecia forti pectore militaverant jamque torpente senecta languebant. nec Octavianus Augustus hoc preclarissimum genus hominum neglexit, qui superato apud Accium Marco Anthonio extincta Cleopatra cum Parthorum superbia timore posito veniam postulasset ablatoque Marco Crasso cum preciosis muneribus signa remisisset, tum reges Indorum ad famam tanti nominis moti usque ad Hispaniam legatos misissent ac ultro parere se Romano imperatori obtulissent. cum submerso Cantabro terra marique pacem Romanus populus haberet clausissetque denuo jam portas, hujusmodi fertur legem tulisse: omnes idcirco mortales exercere se solent et objectare periculis, ut aliquando pace frui quiete possint. nec labor est ullus, qui premia non expectet. ea propter majores nostri militibus, qui bene pugnavissent, non solum stipendia, quibus se suamque possent nutrire familiam, sed honores amplissimos constituerunt, ut coronas, armillas, hastas et alia virtutis insignia quasi solamen et premium laboris exacti. similiter et nos facere decet, qui diis faventibus et magna virtute militum rem Romanam restituimus et altam pacem toto reformavimus orbe, ne milites, qui longa et durissima nobiscum bella peregerunt ac plurimum sanguinis tum sui tum hostium effuderunt, sine mercede tanti laboris evadant. quisque ergo per decennium nobiscum militaveris, si modo quadragenarius fueris, sive pedes sive eques stipendia merueris, militia posthac et omni labore vacato, heroas esto veteranusque miles. nemo te civitate, foro, templo, hospitio, domo prohibeat, nemo tibi crimen ascribat, onus imponat, pecuniam ex te querat. si quid peccaveris, solam cesaris vindictam expectato. quicquid turpitudinis admiserint homines, te judicem propalatoremque timeant, seu privati seu principes fuerint. quod dixeris affirmaverisque, nemo falsum arguat. libera et aperta tibi omnia itinera locaque sunto. in edibus principatum mensa tibi potusque esto. stipendia, quibus te tuamque domum serves, ex publico quotannis habeto. quam legitima face duxeris uxor, ceteris feminis preferatur; quem exprobraveris infamemque dixeris, hic reprobatus homo et infamis esto. arma, insignia, nomina et ornamenta heros ferto, que reges decent. que dicere aut facere velis, ubivis gentium locorum nationumque facito. si quis tibi injurius fuerit, cervice careto; utque senectuti tue quietius Cremonensium, qui contra vos Anthonii partes foverunt, agros tibi tuique similibus viritim dividendos assignamus, qui si pauci fuerint, addimus et Mantuanos, ut bona fide et alta virtute profuisse te reipublice gaudeas. sic Octavianum veteranos suos honorasse confirmant. decreverat idem Penus Hannibal facere, nisi fortuna fractus adversa Antiochi regis et Prussie coactus fuisset, supplex tribunalia petere. comperimus Attilam, Hunorum regem, quamvis efferatum et inanem gloriam, similia suis veteranis privilegia contulisse. neque Theodericus, Gothorum maximus et audentissimus rex, heroas inhonoratos reliquit, quibus et civitates et provincias tributarias fecit. Carolus autem magnus, qui primus post Grecos apud Romanos suscepit imperium, Germanus homo ex antiqua Francorum prosapia natus, postquam Saxones sepius rebellantes multa vi domuit ac feces Hunorum, Longobardos, ab infestatione Romani presulis exterruit, suscepto cesaris nomine et Augustus appellatus, milites omnes, qui tanti laboris comites fuerant, in hunc modum honore fertur et libertate donasse. ite, inquit, milites mei, vos heroes vocabimini, socii regum et judices criminum, vivite posthac laboris expertes, consulite regibus et publico nomini turpia corripite, favete feminis, juvate pupillos, consilio circumdate principes, ab his victum, vestitum stipendiumque petite. si quis negaverit, inglorius infamisque esto. si quis injuriam vobis intulerit, reum se majestatis agnoscat. vos autem caveritis, ne tantum decus tantumque privilegium justo bellorum labore partum, aut ebrietatis aut scurrilitatis aut alio quovis vitio maculetis, ne, quod vobis largimur ad gloriam, redundet ad penam, quam de vobis sumendam, si forsitan excesseritis, nobis et successoribus nostris, Romanorum regibus, perpetuo reservamus. hec sunt, que de nomine et institutione heraldorum, quos heroas fuisse constat, apud antiquos scripta comperimus. cur autem nostris diebus qui nunquam militarunt et abjecti quidam homines hoc nomen assequuntur, nescio causam, nisi quia omnia degenerant nec est hominum genus, quod stet suis legibus. nam et indocti doctioris insignia recipiunt, et qui nudum nunquam ensem viderunt, militiam profitentur nitentque calcaribus aureis; atque ut de nostra dignitate dicamus, absque moribus, sermone leves atque vita, cathedram pontificalem audemus ascendere. quere religiones, percurre mechanicas artes, omnes oberrant, nihil est, quod suis legibus puris inviolatisque perseveret. vale et si quid habes, quod consonet auctoritate dignum et fide, scribito nobis, nostri memor et amans. cujus rei Michaelem Pfullendorffium, consecretarium tuum et nostri diligentem, doctrina plenum, aut judicem aut arbitram experiemur. ex Vienna, kalendas junii anno domini 1451.
Cheesman, Clive, "Institutional identity and history in an age of learning: heralds and their alternative pasts". (A work-in-progress paper as of 2014. See here.)
Fürbeth, Frank, "”Vom Ursprung der Herolde“. Ein humanistischer Brief als heraldischer Lehrtext", in Beiträge zur Geschichte der deutschen Sprache und Literatur, 117, 1995, pp.437-488.
Hiltmann, Torsten, "Vieux chevaliers, pucelles, anges. Fonctions et caractères principaux des hérauts d'armes d'après les légendes sur l'origine de l'office d'armes au XVe siècle", in Revue du Nord, No. 366-367, 2006, pp.503-525.
Le Grand, Étienne, "Essai sur l'office d'armes au moyen age: rois, maréchaux, hérauts, poursuivants d'armes", in École impériale des chartes: Positions des thèses soutenues par les élèves de la promotion 1866-67 pour obtenir le diplome d'archiviste-paléographe, Paris: Simon Raçon, 1867, pp.47-50. (Google Books.) Yes, it is published: Paravicini, Werner, "Le héraut d'armes : ce que nous savons et ce que nous ne savons pas", in Revue du Nord, No. 366-367, 2006, pp.465-490, n22.
Moll, Richard J., A Heraldic Miscellany. Fifteenth-Century Treatises on Blazon and the Office of Arms in English and Scots, Liverpool: Liverpool University Press, 2018. (Review by D'Arcy Boulton, in The Medieval Review 19.01.11.)
Rundle, David, "Heralds of Antiquity. Aeneas Sylvius Piccolomini and the British “Thucydides”", in Frazier, Alison, Nold, Patrick, Essays in Renaissance Thought and Letters in Honour of John Monfasani, Leiden and Boston: Brill, 2015, pp.23-35. (pdf.)